Fragmenda

Psalms 24Clementine Vulgate

Liber Psalmorum 24:1-22

1 In finem, Psalmus David. Ad te Domine levavi animam meam:
2 

Deus meus in te confido, non erubescam:

3 

Neque irrideant me inimici mei: etenim universi, qui sustinent te, non confundentur.

4 

Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas Domine demonstra mihi: et semitas tuas edoce me.

5 

Dirige me in veritate tua, et doce me: quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.

6 

Reminiscere miserationum tuarum Domine, et misericordiarum tuarum, quæ a sæculo sunt.

7 

Delicta iuventutis meæ, et ignorantias meas ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu: propter bonitatem tuam Domine.

8 

Dulcis et rectus Dominus: propter hoc legem dabit delinquentibus in via.

9 

Diriget mansuetos in iudicio: docebit mites vias suas.

10 

Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum eius et testimonia eius.

11 

Propter nomen tuum Domine propitiaberis peccato meo: multum est enim.

12 

Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via, quam elegit.

13 

Anima eius in bonis demorabitur: et semen eius hereditabit terram.

14 

Firmamentum est Dominus timentibus eum: et testamentum ipsius ut manifestetur illis.

15 

Oculi mei semper ad Dominum: quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.

16 

Respice in me, et miserere mei: quia unicus et pauper sum ego.

17 

Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt: de necessitatibus meis erue me.

18 

Vide humilitatem meam, et laborem meum: et dimitte universa delicta mea.

19 

Respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.

20 

Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te.

21 

Innocentes et recti adhæserunt mihi: quia sustinui te.

22 

Libera Deus Israel ex omnibus tribulationibus suis.