Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas: Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt.
Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Si exurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo.
Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ: Ut videam voluptatem Domini, et visitem templum eius.
Quoniam abscondit me in tabernaculo suo: in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.
In petra exaltavit me: et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis: cantabo, et psalmum dicam Domino.
Exaudi Domine vocem meam, qua clamavi ad te: miserere mei, et exaudi me.
Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea: faciem tuam Domine requiram.
Ne avertas faciem tuam a me: ne declines in ira a servo tuo. Adiutor meus esto: ne derelinquas me, neque despicias me Deus salutaris meus.
Quoniam pater meus, et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me.
Legem pone mihi Domine in via tua: et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos.
Ne tradideris me in animas tribulantium me: quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi.
Credo videre bona Domini in terra viventium.
Expecta Dominum, viriliter age: et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.