Fragmenda

Psalms 3Clementine Vulgate

Liber Psalmorum 3:1-9

1 Psalmus David, Cum fugeret a facie Absalom filii sui.
2 

Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me? multi insurgunt adversum me.

3 

Multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo eius.

4 

Tu autem Domine susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.

5 

Voce mea ad Dominum clamavi: et exaudivit me de monte sancto suo.

6 

Ego dormivi, et soporatus sum: et exurrexi, quia Dominus suscepit me.

7 

Non timebo millia populi circumdantis me: exurge Domine: salvum me fac Deus meus.

8 

Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa: dentes peccatorum contrivisti.

9 

Domini est salus: et super populum tuum benedictio tua.