Fragmenda

Psalms 32Clementine Vulgate

Liber Psalmorum 32:1-22

1 Psalmus David. Exultate iusti in Domino: rectos decet collaudatio.
2 

Confitemini Domino in cithara: in psalterio decem chordarum psallite illi.

3 

Cantate ei canticum novum: bene psallite ei in vociferatione.

4 

Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera eius in fide.

5 

Diligit misericordiam et iudicium: misericordia Domini plena est terra.

6 

Verbo Domini cæli firmati sunt: et spiritu oris eius omnis virtus eorum.

7 

Congregans sicut in utre aquas maris: ponens in thesauris abyssos.

8 

Timeat Dominum omnis terra: ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.

9 

Quoniam ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt.

10 

Dominus dissipat consilia gentium: reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.

11 

Consilium autem Domini in æternum manet: cogitationes cordis eius in generatione et generationem.

12 

Beata gens, cuius est Dominus, Deus eius: populus, quem elegit in hereditatem sibi.

13 

De cælo respexit Dominus: vidit omnes filios hominum.

14 

De præparato habitaculo suo respexit super omnes, qui habitant terram.

15 

Qui finxit sigillatim corda eorum: qui intelligit omnia opera eorum.

16 

Non salvatur rex per multam virtutem: et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.

17 

Fallax equus ad salutem: in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.

18 

Ecce oculi Domini super metuentes eum: et in eis, qui sperant super misericordia eius.

19 

Ut eruat a morte animas eorum: et alat eos in fame.

20 

Anima nostra sustinet Dominum: quoniam adiutor et protector noster est.

21 

Quia in eo lætabitur cor nostrum: et in nomine sancto eius speravimus.

22 

Fiat misericordia tua Domine super nos: quemadmodum speravimus in te.