Fragmenda

Psalms 38Clementine Vulgate

Liber Psalmorum 38:1-14

1 In finem, ipsi Idithun, Canticum David.
2 

Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me.

3 

Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis: et dolor meus renovatus est.

4 

Concaluit cor meum intra me: et in meditatione mea exardescet ignis.

5 

Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi Domine finem meum. Et numerum dierum meorum quis est: ut sciam quid desit mihi.

6 

Ecce mensurabiles posuisti dies meos: et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.

7 

Verumtamen in imagine pertransit homo: sed et frustra conturbatur. Thesaurizat: et ignorat cui congregabit ea.

8 

Et nunc quæ est expectatio mea? nonne Dominus? et substantia mea apud te est.

9 

Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: opprobrium insipienti dedisti me.

10 

Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti:

11 

amove a me plagas tuas.

12 

A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam eius: verumtamen vane conturbatur omnis homo.

13 

Exaudi orationem meam Domine, et deprecationem meam: auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas: quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei.

14 

Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero.