Fragmenda

Psalms 47Clementine Vulgate

Liber Psalmorum 47:1-15

1 Psalmus Cantici filiis Core secunda sabbati.
2 

Magnus Dominus, et laudabilis nimis in civitate Dei nostri, in monte sancto eius.

3 

Fundatur exultatione universæ terræ mons Sion, latera Aquilonis, civitas Regis magni.

4 

Deus in domibus eius cognoscetur, cum suscipiet eam.

5 

Quoniam ecce reges terræ congregati sunt: convenerunt in unum.

6 

Ipsi videntes sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt:

7 

tremor apprehendit eos. Ibi dolores ut parturientis,

8 

in spiritu vehementi conteres naves Tharsis.

9 

Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in æternum.

10 

Suscepimus Deus misericordiam tuam, in medio templi tui.

11 

Secundum nomen tuum Deus, sic et laus tua in fines terræ: iustitia plena est dextera tua.

12 

Lætetur mons Sion, et exultent filiæ Iudæ, propter iudicia tua Domine.

13 

Circumdate Sion, et complectimini eam: narrate in turribus eius.

14 

Ponite corda vestra in virtute eius: et distribuite domos eius, ut enarretis in progenie altera.

15 

Quoniam hic est Deus, Deus noster in æternum, et in sæculum sæculi: ipse reget nos in sæcula.