Fragmenda

Psalms 49Clementine Vulgate

Liber Psalmorum 49:1-23

1 Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est: et vocavit terram, A solis ortu usque ad occasum:
2 

ex Sion species decoris eius.

3 

Deus manifeste veniet: Deus noster et non silebit. Ignis in conspectu eius exardescet: et in circuitu eius tempestas valida.

4 

Advocabit cælum desursum: et terram discernere populum suum.

5 

Congregate illi sanctos eius: qui ordinant testamentum eius super sacrificia.

6 

Et annunciabunt cæli iustitiam eius: quoniam Deus iudex est.

7 

Audi populus meus, et loquar: Israel, et testificabor tibi: Deus Deus tuus ego sum.

8 

Non in sacrificiis tuis arguam te: holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.

9 

Non accipiam de domo tua vitulos: neque de gregibus tuis hircos.

10 

Quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, iumenta in montibus et boves.

11 

Cognovi omnia volatilia cæli: et pulchritudo agri mecum est.

12 

Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ, et plenitudo eius.

13 

Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo?

14 

Immola Deo sacrificium laudis: et redde Altissimo vota tua.

15 

Et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me.

16 

Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum?

17 

Tu vero odisti disciplinam: et proiecisti sermones meos retrorsum:

18 

Si videbas furem, currebas cum eo: et cum adulteris portionem tuam ponebas.

19 

Os tuum abundavit malitia: et lingua tua concinnabat dolos.

20 

Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum:

21 

hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam.

22 

Intelligite hæc qui obliviscimini Deum: nequando rapiat, et non sit qui eripiat.

23 

Sacrificium laudis honorificabit me: et illic iter, quo ostendam illi salutare Dei.