Cum venit Doeg Idumæus, et nunciavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.
Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?
Tota die iniustitiam cogitavit lingua tua: sicut novacula acuta fecisti dolum.
Dilexisti malitiam super benignitatem: iniquitatem magis quam loqui æquitatem.
Dilexisti omnia verba præcipitationis, lingua dolosa.
Propterea Deus destruet te in finem, evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo: et radicem tuam de terra viventium.
Videbunt iusti, et timebunt, et super eum ridebunt, et dicent:
ecce homo, qui non posuit Deum adiutorem suum: Sed speravit in multitudine divitiarum suarum: et prævaluit in vanitate sua.
Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in æternum: et in sæculum sæculi.
Confitebor tibi in sæculum quia fecisti: et expectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.