Miserere mei Deus, quoniam conculcavit me homo: tota die impugnans tribulavit me.
Conculcaverunt me inimici mei tota die: quoniam multi bellantes adversum me.
Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo.
In Deo laudabo sermones meos, in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro.
Tota die verba mea execrabantur: adversum me omnes cogitationes eorum, in malum.
Inhabitabunt et abscondent: ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,
pro nihilo salvos facies illos: in ira populos confringes.
Deus, vitam meam annunciavi tibi: posuisti lacrymas meas in conspectu tuo, Sicut et in promissione tua:
tunc convertentur inimici mei retrorsum: In quacumque die invocavero te: ecce cognovi quoniam Deus meus es.
In Deo laudabo verbum, in Domino laudabo sermonem: in Deo speravi, non timebo quid faciat mihi homo.
In me sunt Deus vota tua, quæ reddam, laudationes tibi.
Quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu: ut placeam coram Deo in lumine viventium.