Fragmenda

Psalms 59Clementine Vulgate

Liber Psalmorum 59:1-14

1 In finem, Pro his, qui immutabuntur, in tituli inscriptionem ipsi David in doctrinam,
2 

cum succendit Mesopotamiam Syriæ, et Sobal, et convertit Ioab, et percussit Idumæam in valle Salinarum duodecim millia.

3 

Deus repulisti nos, et destruxisti nos: iratus es, et misertus es nobis.

4 

Commovisti terram, et conturbasti eam: sana contritiones eius, quia commota est.

5 

Ostendisti populo tuo dura: potasti nos vino compunctionis.

6 

Dedisti metuentibus te significationem: ut fugiant a facie arcus: Ut liberentur dilecti tui:

7 

salvum fac dextera tua, et exaudi me.

8 

Deus locutus est in sancto suo: Lætabor, et partibor Sichimam: et convallem tabernaculorum metibor.

9 

Meus est Galaad, et meus est Manasses: et Ephraim fortitudo capitis mei. Iuda rex meus:

10 

Moab olla spei meæ. In Idumæam extendam calceamentum meum: mihi alienigenæ subditi sunt.

11 

Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumæam?

12 

Nonne tu Deus, qui repulisti nos: et non egredieris Deus in virtutibus nostris?

13 

Da nobis auxilium de tribulatione: quia vana salus hominis.

14 

In Deo faciemus virtutem: et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.