Deus Deus meus ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea.
In terra deserta, et invia, et inaquosa: sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam.
Quoniam melior est misericordia tua super vitas: labia mea laudabunt te.
Sic benedicam te in vita mea: et in nomine tuo levabo manus meas.
Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea: et labiis exultationis laudabit os meum.
Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te:
quia fuisti adiutor meus. Et in velamento alarum tuarum exultabo,
adhæsit anima mea post te: me suscepit dextera tua.
Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam, introibunt in inferiora terræ:
tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt.
Rex vero lætabitur in Deo, laudabuntur omnes qui iurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua.