Fragmenda

Psalms 71Clementine Vulgate

Liber Psalmorum 71:1-20

1 Psalmus, In Salomonem.
2 

Deus iudicium tuum regi da: et iustitiam tuam filio regis: Iudicare populum tuum in iustitia, et pauperes tuos in iudicio.

3 

Suscipiant montes pacem populo: et colles iustitiam.

4 

Iudicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum: et humiliabit calumniatorem.

5 

Et permanebit cum Sole, et ante Lunam, in generatione et generationem.

6 

Descendet sicut pluvia in vellus: et sicut stillicidia stillantia super terram.

7 

Orietur in diebus eius iustitia, et abundantia pacis: donec auferatur luna.

8 

Et dominabitur a mari usque ad mare: et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.

9 

Coram illo procident Æthiopes: et inimici eius terram lingent.

10 

Reges Tharsis, et insulæ munera offerent: reges Arabum, et Saba dona adducent:

11 

Et adorabunt eum omnes reges terræ: omnes gentes servient ei:

12 

Quia liberabit pauperem a potente: et pauperem, cui non erat adiutor.

13 

Parcet pauperi et inopi: et animas pauperum salvas faciet.

14 

Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum: et honorabile nomen eorum coram illo.

15 

Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiæ, et adorabunt de ipso semper: tota die benedicent ei.

16 

Et erit firmamentum in terra in summis montium, superextolletur super Libanum fructus eius: et florebunt de civitate sicut fœnum terræ.

17 

Sit nomen eius benedictum in sæcula: ante Solem permanet nomen eius. Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ: omnes gentes magnificabunt eum.

18 

Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus:

19 

Et benedictum nomen maiestatis eius in æternum: et replebitur maiestate eius omnis terra: fiat, fiat.

20 

Defecerunt laudes David filii Iesse.