Fragmenda

Psalms 72Clementine Vulgate

Liber Psalmorum 72:1-28

1 Psalmus Asaph. Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde!
2 

Mei autem pene moti sunt pedes: pene effusi sunt gressus mei.

3 

Quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.

4 

Quia non est respectus morti eorum: et firmamentum in plaga eorum.

5 

In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur:

6 

Ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate et impietate sua.

7 

Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum: transierunt in affectum cordis.

8 

Cogitaverunt, et locuti sunt nequitiam: iniquitatem in excelso locuti sunt.

9 

Posuerunt in cælum os suum: et lingua eorum transivit in terra.

10 

Ideo convertetur populus meus hic: et dies pleni invenientur in eis.

11 

Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso?

12 

Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo, obtinuerunt divitias.

13 

Et dixi: Ergo sine causa iustificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas:

14 

Et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.

15 

Si dicebam: Narrabo sic: ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.

16 

Existimabam ut cognoscerem hoc, labor est ante me:

17 

Donec intrem in Sanctuarium Dei: et intelligam in novissimis eorum.

18 

Verumtamen propter dolos posuisti eis: deiecisti eos dum allevarentur.

19 

Quomodo facti sunt in desolationem, subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.

20 

Velut somnium surgentium Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.

21 

Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt:

22 

et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi.

23 

Ut iumentum factus sum apud te: et ego semper tecum.

24 

Tenuisti manum dexteram meam: et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.

25 

Quid enim mihi est in cælo? et a te quid volui super terram?

26 

Defecit caro mea et cor meum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum.

27 

Quia ecce, qui elongant se a te, peribunt: perdidisti omnes, qui fornicantur abs te.

28 

Mihi autem adhærere Deo bonum est: ponere in Domino Deo spem meam: ut annunciem omnes prædicationes tuas, in portis filiæ Sion.