Fragmenda

Psalms 73Clementine Vulgate

Liber Psalmorum 73:1-23

1 Intellectus Asaph. Ut quid Deus repulisti in finem: iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ?
2 

Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hereditatis tuæ: mons Sion, in quo habitasti in eo.

3 

Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto!

4 

Et gloriati sunt qui oderunt te: in medio solemnitatis tuæ. Posuerunt signa sua, signa:

5 

et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus

6 

exciderunt ianuas eius in idipsum: in securi, et ascia deiecerunt eam.

7 

Incenderunt igni Sanctuarium tuum: in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.

8 

Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.

9 

Signa nostra non vidimus, iam non est propheta: et nos non cognoscet amplius.

10 

Usquequo Deus improperabit inimicus: irritat adversarius nomen tuum in finem?

11 

Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam, de medio sinu tuo in finem?

12 

Deus autem rex noster ante sæcula: operatus est salutem in medio terræ.

13 

Tu confirmasti in virtute tua mare: contribulasti capita draconum in aquis.

14 

Tu confregisti capita draconis: dedisti eum escam populis Æthiopum.

15 

Tu dirupisti fontes, et torrentes: tu siccasti fluvios Ethan.

16 

Tuus est dies, et tua est nox: tu fabricatus es auroram et solem.

17 

Tu fecisti omnes terminos terræ: æstatem et ver tu plasmasti ea.

18 

Memor esto huius, inimicus improperavit Domino: et populus insipiens incitavit nomen tuum.

19 

Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.

20 

Respice in testamentum tuum: quia repleti sunt, qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.

21 

Ne avertatur humilis factus confusus: pauper et inops laudabunt nomen tuum.

22 

Exurge Deus, iudica causam tuam: memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die.

23 

Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper.