Confitebimur tibi Deus: confitebimur, et invocabimus nomen tuum. Narrabimus mirabilia tua:
cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo.
Liquefacta est terra, et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas eius.
Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu:
Nolite extollere in altum cornu vestrum: nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
Quia neque ab Oriente, neque ab Occidente, neque a desertis montibus:
quoniam Deus iudex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat:
quia calix in manu Domini vini meri plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc: verumtamen fæx eius non est exinanita: bibent omnes peccatores terræ.
Ego autem annunciabo in sæculum: cantabo Deo Iacob.
Et omnia cornua peccatorum confringam: et exaltabuntur cornua iusti.