Voce mea ad Dominum clamavi: voce mea ad Deum, et intendit mihi.
In die tribulationis meæ Deum exquisivi, manibus meis nocte contra eum: et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea,
memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum: et defecit spiritus meus.
Anticipaverunt vigilias oculi mei: turbatus sum, et non sum locutus.
Cogitavi dies antiquos: et annos æternos in mente habui.
Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum.
Numquid in æternum proiiciet Deus: aut non apponet ut complacitior sit adhuc?
Aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem?
Aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas?
Et dixi nunc cœpi: hæc mutatio dexteræ Excelsi.
Memor fui operum Domini: quia memor ero ab initio mirabilium tuorum,
Et meditabor in omnibus operibus tuis: et in adinventionibus tuis exercebor.
Deus in sancto via tua: quis Deus magnus sicut Deus noster?
tu es Deus qui facis mirabilia. Notam fecisti in populis virtutem tuam:
redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Iacob, et Ioseph.
Viderunt te aquæ Deus, viderunt te aquæ: et timuerunt, et turbatæ sunt abyssi.
Multitudo sonitus aquarum: vocem dederunt nubes. Etenim sagittæ tuæ transeunt:
vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ: commota est et contremuit terra.
In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis: et vestigia tua non cognoscentur.
Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron.