1 In finem pro torcularibus, Psalmus David.
2
Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Quoniam elevata est magnificentia tua, super cælos.
3
Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
4
Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum: lunam et stellas, quæ tu fundasti.
5
Quid est homo, quod memor es eius? aut filius hominis, quoniam visitas eum?
6
Minuisti eum paulominus ab angelis, gloria et honore coronasti eum:
7
et constituisti eum super opera manuum tuarum.
8
Omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves universas: insuper et pecora campi.
9
Volucres cæli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris.
10
Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!