1 Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum: in medio autem deos diiudicat.
2
Usquequo iudicatis iniquitatem: et facies peccatorum sumitis?
3
Iudicate egeno, et pupillo: humilem, et pauperem iustificate.
4
Eripite pauperem: et egenum de manu peccatoris liberate.
5
Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terræ.
6
Ego dixi: Dii estis, et filii excelsi omnes.
7
Vos autem sicut homines moriemini: et sicut unus de principibus cadetis.
8
Surge Deus, iudica terram: quoniam tu hereditabis in omnibus Gentibus.