Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris Deus:
Quoniam ecce inimici tui sonuerunt: et qui oderunt te, extulerunt caput.
Super populum tuum malignaverunt consilium: et cogitaverunt adversus sanctos tuos.
Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente: et non memoretur nomen Israel ultra.
Quoniam cogitaverunt unanimiter: simul adversum te testamentum disposuerunt,
tabernacula Idumæorum et Ismahelitæ: Moab, et Agareni,
Gebal, et Ammon, et Amalec: alienigenæ cum habitantibus Tyrum.
Etenim Assur venit cum illis: facti sunt in adiutorium filiis Lot.
Fac illis sicut Madian et Sisaræ: sicut Iabin in torrente Cisson.
Disperierunt in Endor: facti sunt ut stercus terræ.
Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana: Omnes principes eorum:
qui dixerunt: Hereditate possideamus Sanctuarium Dei.
Deus meus pone illos ut rotam: et sicut stipulam ante faciem venti.
Sicut ignis, qui comburit silvam: et sicut flamma comburens montes:
Ita persequeris illos in tempestate tua: et in ira tua turbabis eos.
Imple facies eorum ignominia: et quærent nomen tuum, Domine.
Erubescant, et conturbentur in sæculum sæculi: et confundantur, et pereant.
Et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus in omni terra.