Fragmenda

Psalms 86Clementine Vulgate

Liber Psalmorum 86:1-7

1 Filiis Core, Psalmus Cantici. Fundamenta eius in montibus sanctis:
2 

diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob.

3 

Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.

4 

Memor ero Rahab, et Babylonis scientium me. Ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic.

5 

Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: et ipse fundavit eam Altissimus?

6 

Dominus narrabit in scripturis populorum, et principum: horum, qui fuerunt in ea.

7 

Sicut lætantium omnium habitatio est in te.