Domine Deus salutis meæ: in die clamavi, et nocte coram te.
Intret in conspectu tuo oratio mea: inclina aurem tuam ad precem meam:
Quia repleta est malis anima mea: et vita mea inferno appropinquavit.
Æstimatus sum cum descendentibus in lacum: factus sum sicut homo sine adiutorio,
inter mortuos liber, Sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius: et ipsi de manu tua repulsi sunt.
Posuerunt me in lacu inferiori: in tenebrosis, et in umbra mortis.
Super me confirmatus est furor tuus: et omnes fluctus tuos induxisti super me.
Longe fecisti notos meos a me: posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar:
oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te Domine tota die: expandi ad te manus meas.
Numquid mortuis facies mirabilia: aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?
Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione?
Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua: et iustitia tua in terra oblivionis?
Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te.
Ut quid Domine repellis orationem meam: avertis faciem tuam a me?
Pauper sum ego, et in laboribus a iuventute mea: exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
In me transierunt iræ tuæ: et terrores tui conturbaverunt me.
Circumdederunt me sicut aqua tota die: circumdederunt me simul.
Elongasti a me amicum, et proximum: et notos meos a miseria.