Fragmenda

Psalms 89Clementine Vulgate

Liber Psalmorum 89:1-17

1 Oratio Moysi hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis: a generatione in generationem.
2 

Priusquam montes fierent, aut formaretur terra, et orbis: a sæculo et usque in sæculum tu es Deus.

3 

Ne avertas hominem in humilitatem: et dixisti: Convertimini filii hominum.

4 

Quoniam mille anni ante oculos tuos, tamquam dies hesterna, quæ præteriit, Et custodia in nocte,

5 

quæ pro nihilo habentur, eorum anni erunt.

6 

Mane sicut herba transeat, mane floreat, et transeat: vespere decidat, induret, et arescat.

7 

Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.

8 

Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo: sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.

9 

Quoniam omnes dies nostri defecerunt: et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur:

10 

dies annorum nostrorum in ipsis, septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni: et amplius eorum, labor et dolor. Quoniam supervenit mansuetudo: et corripiemur.

11 

Quis novit potestatem iræ tuæ: et præ timore tuo iram tuam

12 

dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac: et eruditos corde in sapientia.

13 

Convertere Domine usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos.

14 

Repleti sumus mane misericordia tua: et exultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.

15 

Lætati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti: annis, quibus vidimus mala.

16 

Respice in servos tuos, et in opera tua: et dirige filios eorum.

17 

Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos: et opus manuum nostrarum dirige.