Confitebor tibi Domine in toto corde meo: narrabo omnia mirabilia tua.
Lætabor et exultabo in te: psallam nomini tuo Altissime,
In convertendo inimicum meum retrorsum: infirmabuntur, et peribunt a facie tua.
Quoniam fecisti iudicium meum et causam meam: sedisti super thronum qui iudicas iustitiam.
Increpasti Gentes, et periit impius: nomen eorum delesti in æternum et in sæculum sæculi.
Inimici defecerunt frameæ in finem: et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu:
et Dominus in æternum permanet. Paravit in iudicio thronum suum:
et ipse iudicabit orbem terræ in æquitate, iudicabit populos in iustitia.
Et factus est Dominus refugium pauperi: adiutor in opportunitatibus, in tribulatione.
Et sperent in te qui noverunt nomen tuum: quoniam non dereliquisti quærentes te Domine.
Psallite Domino, qui habitat in Sion: annunciate inter Gentes studia eius:
Quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est: non est oblitus clamorem pauperum.
Miserere mei Domine: vide humilitatem meam de inimicis meis.
Qui exaltas me de portis mortis, ut annunciem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion.
Exultabo in salutari tuo: infixæ sunt Gentes in interitu, quem fecerunt. In laqueo isto, quem absconderunt, comprehensus est pes eorum.
Cognoscetur Dominus iudicia faciens: in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
Convertantur peccatores in infernum, omnes Gentes quæ obliviscuntur Deum.
Quoniam non in finem oblivio erit pauperis: patientia pauperum non peribit in finem.
Exurge Domine, non confortetur homo: iudicentur Gentes in conspectu tuo:
Constitue Domine legislatorem super eos: ut sciant Gentes quoniam homines sunt.
Ut quid Domine recessisti longe, despicis in opportunitatibus, in tribulatione?
Dum superbit impius, incenditur pauper: comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.
Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ: et iniquus benedicitur.
Exacerbavit Dominum peccator, secundum multitudinem iræ suæ non quæret.
Non est Deus in conspectu eius: inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur iudicia tua a facie eius: omnium inimicorum suorum dominabitur.
Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem, sine malo.
Cuius maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo: sub lingua eius labor et dolor.
Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.
Oculi eius in pauperem respiciunt: insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem: rapere pauperem dum attrahit eum.
In laqueo suo humiliabit eum, inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.
Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus, avertit faciem suam ne videat in finem.
Exurge Domine Deus, exaltetur manus tua: ne obliviscaris pauperum.
Propter quid irritavit impius Deum? dixit enim in corde suo: Non requiret.
Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras: ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper: orphano tu eris adiutor.
Contere brachium peccatoris et maligni: quæretur peccatum illius, et non invenietur.
Dominus regnabit in æternum, et in sæculum sæculi: peribitis Gentes de terra illius.
Desiderium pauperum exaudivit Dominus: præparationem cordis eorum audivit auris tua.
Iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.