Fragmenda

Psalms 91Clementine Vulgate

Liber Psalmorum 91:1-16

1 Psalmus Cantici, In die sabbati.
2 

Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo Altissime.

3 

Ad annunciandum mane misericordiam tuam: et veritatem tuam per noctem.

4 

In decachordo, psalterio: cum cantico, in cithara.

5 

Quia delectasti me Domine in factura tua: et in operibus manuum tuarum exultabo.

6 

Quam magnificata sunt opera tua Domine! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ:

7 

Vir insipiens non cognoscet: et stultus non intelliget hæc.

8 

Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum: et apparuerint omnes, qui operantur iniquitatem: Ut intereant in sæculum sæculi:

9 

tu autem Altissimus in æternum Domine.

10 

Quoniam ecce inimici tui Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt: et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem.

11 

Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum: et senectus mea in misericordia uberi.

12 

Et despexit oculus meus inimicos meos: et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.

13 

Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur.

14 

Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.

15 

Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi: et bene patientes erunt,

16 

ut annuncient: Quoniam rectus Dominus Deus noster: et non est iniquitas in eo.