Præoccupemus faciem eius in confessione: et in psalmis iubilemus ei.
Quoniam Deus magnus Dominus: et rex magnus super omnes deos.
Quia in manu eius sunt omnes fines terræ: et altitudines montium ipsius sunt.
Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud: et siccam manus eius formaverunt.
Venite adoremus, et procidamus: et ploremus ante Dominum, qui fecit nos.
Quia ipse est Dominus Deus noster: et nos populus pascuæ eius, et oves manus eius.
Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra;
Sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto: ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt me, et viderunt opera mea.
Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde.
Et isti non cognoverunt vias meas: ut iuravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.