Cantate Domino, et benedicite nomini eius: annunciate de die in diem salutare eius.
Annunciate inter Gentes gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius.
Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos.
Quoniam omnes dii Gentium dæmonia: Dominus autem cælos fecit.
Confessio, et pulchritudo in conspectu eius: sanctimonia, et magnificentia in sanctificatione eius.
Afferte Domino patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem:
afferte Domino gloriam nomini eius. Tollite hostias, et introite in atria eius:
adorate Dominum in atrio sancto eius. Commoveatur a facie eius universa terra:
dicite in Gentibus quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ qui non commovebitur: iudicabit populos in æquitate.
Lætentur cæli, et exultet terra, commoveatur mare, et plenitudo eius:
gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exultabunt omnia ligna silvarum
a facie Domini, quia venit: quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.