Fragmenda

Romans 12Clementine Vulgate

Epistola Ad Romanos 12:1-21

1 Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.
2 

Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.

3 

Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.

4 

Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent:

5 

ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.

6 

Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei,

7 

sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,

8 

qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.

9 

Dilectio sine simulatione: Odientes malum, adhærentes bono:

10 

charitate fraternitatis invicem diligentes: Honore invicem prævenientes:

11 

Solicitudine non pigri: Spiritu ferventes: Domino servientes:

12 

Spe gaudentes: In tribulatione patientes: Orationi instantes:

13 

Necessitatibus sanctorum communicantes: Hospitalitatem sectantes.

14 

Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere.

15 

Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus:

16 

Idipsum invicem sentientes: Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos:

17 

Nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.

18 

Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes:

19 

Non vosmetipsos defendentes charissimi, sed date locum iræ. scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus.

20 

Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius.

21 

Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.