Fragmenda

Titus 3Clementine Vulgate

Epistola Ad Titum 3:1-15

1 Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse:
2 

neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.

3 

Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.

4 

Cum autem benignitas, et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei:

5 

non ex operibus iustitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis, et renovationis Spiritus sancti,

6 

quem effudit in nos abunde per Iesum Christum Salvatorem nostrum:

7 

ut iustificati gratia ipsius, heredes simus secundum spem vitæ æternæ.

8 

Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus.

9 

Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita. sunt enim inutiles, et vanæ.

10 

Hæreticum hominem post unam, et secundam correptionem devita:

11 

sciens quia subversus est, qui eiusmodi est, et delinquit, cum sit proprio iudicio condemnatus.

12 

Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare.

13 

Zenam legisperitum, et Apollo solicite præmitte, ut nihil illis desit.

14 

Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi.

15 

Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos, qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.